- CRUCEM state (ad)
- ad CRUCEM statein Capitul. ann. 779. can. 10. et Addit. 4 c. 129. seu Cruce contendere, in Capitul. 4. ann. 803. c. 3. dicebantur, qui Crucis Iudicium subibant, quô quis reus cuiuspiam delicti factus sese purgare osolebat; cuiusmodi per Crucem purgationis mentio frequens est, apud medii aevi Scriptores. Quale autem illud fuerit examen, non usque adeo liquet. Nonnulli enim, genus hoc fuisse purgationis aiunt per sortes, quibus ad Crucem aliquam manus imponens vel eam amplectens, sese aliquis expurgabar; Et cerre ad crucem iuramenta exigi consuevisse, testantor passim scriprotes. Quô pactô examen istud forte fuerit, quod in LL. Frison. c. 14 describitur, et sit per duos ramusculos seu tenos, uti vocantur, quorum alter cruce insignitur, Altati impositos. Alii putant, hanc Crucis explorationem factam, ipsô Crucis lignô in ignem coniectô, ut, si illaesum permansisset, reus absolvererur; sin minus, damuaretur. Sed phrases illae, ad Crucem stare, vel Cruce contendere, utrique sententiae repugnant. hae enim planc docent, cos, qui huiusmodi subibant examen, in pedes sterisse: quamvis nondum exacte hinc, quale iudicium hoc fuerit, discatur. Nodum vidernr solvere Rudolfus Fuldensis in Vita S. Liobae Abbatiss. Bischoffheim. c. 15. Cum enim infantulus recensnatus in stagno Monasterio vicino inventus fuisset, crimenque uni e Sanctimonialibus adscriberetur, Lioba praecipit omnibus Oratorium ingredi et extenfis in Crucis modum brachtis stare, quoad usque singulae Psalterium totum ex ordine psallendo complerent, et deinde per tres vices in die, h. e. tertiâ horâ, fertâ et nonâ, vexillô Crucis elatô, cum Litaniis monasterium circumire et pro purgatione sua divinamonisericordiam invocare. Quod cum fecissent et in hoc ordine iam bis impleto, horâ 9. omnes Ecclesiam mtrarent, cunctusque populus pariter congregatus adesset --- Lioba perrexit ad Altare et stans ante Crucem, quaeiam tunc tertio portanda parabatur, extendit maxus in caelum --- dicens: Domine Iesu Christe, Rex Virginum, integritatis amator, invictissime Deus, ostende virtutem tuam et libera nos ab hac infamia. Hoc cum dixisset, paupercula illa, antiqui hostis et captiva pariter et ministra, daemonio repletur et quasi flammis circumdata nomen invocat Abbatissae, crimenque --- confuetur etc. E quibus percipitur, cos qui Crucu iudicium subibant, expansis in Crucis formam brachiis, ad Crucem reveta stetisse certô ac definitô tempote, et donec recitaretur vel Euangelium vel Oratio Dominica etc. qui, si immobiles permanerent, innocui; si vero divinô quôdam iudiciô caderent aut crimen fateri ultro cogerentur, rei habebantur. Quam examinationis iudiciique speciem, postea abrogatam esse a Ludovico Pio Imperarore habetur in Capitular. Aquisgran. A. C. 816. c. 27. in L. Longob. l. 2. tit. 55. §. 32. et in Capitulis Caroli M. l. 5. c. 102. Sed et, ad Crucem expansis brachiis stare vel se prosternere, paenitentiae species fuit, nti legere est in Canonibus Saxon. Edgari Regis, c. de Magnatum Poenit. §. 3. inter Monachos inprimis ustata, ut docet Zepezius ad Vitam S. Austrebertae, apud eundem Car. du Fresne, Glossar. ubi plurima hac in rem haber: ut et de ritu Crucemfigendi seu ςταυροπηγίου, in dedicationibus Ecclesiarum: Crucem de Chrisinate faciendi, in parietibus Ecclesiarum, cum eas consecrant Episcopi: Crucem ex cincre et qque super pecius infirmi faciendi:Crucemerendi:Crucem erigendi in Magnatum funeribus, iislocis, quibus pausabant, qui eretrum deducebant: Cruces ligneas vel lapideas, ad locorum portas sen ad bivia ponendi, aliisque in Ecclesia Romana passim usitatis. Cui si placet, adde Macros Fratres in Hierolex. De usu vero Crucu, in investituris, vide infra suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.